Tetrastichon H. Bebel ad lectores
Noscere si lector funesta Simonis iniqui
Crimina delectant sacrilegumque nefas;
I cito nec tardes nostrum voluisse libellum
Qui tibi doctrina ubere fonte dabit.
Elegia Heinrici Bebel iustingensis. Ad omnium laudatarum artium cosultissimum virum ac patronum singularem Ioannem Nauclerum Thubingensis ecclesiae prepositum gymnasiique Cancellarium
In Simoniacos
Eximios inter cunctis memorande diebus
O Nauclere viros et probitatis honos,
Quod modo suscepta est per te provincia rerum
Scribere sacrarum de ambitione librum
5
Et solet a nostris nunc illa simonia dici
(Namque Simon sceleris hic magus auctor erat)
Rem facis imprimis dignam nec laude carentem
Atque sacerdoti iure cavenda mones.
Nam cum dira Iues vitiorum regnet in orbe
10
Infandumque scelus agmine cuncta trahat,
Nulla tamen maior pestis. Vesania nulla
Illius exuperat impietatis iter.
Quod si non fallar, si sim non sordidus auctor
Divitiae pingues hoc peperere malum.
15
Omne malum nobis funesta pecunia primum
Intulit et fortis luxuriantis opes.
Praestabat quondam castos ecclesia mores
Cum Petrus in summa sede regebat inops;
Cum nondum marmor crustataque tecta ferebat
20
Ipse locus templi gemmiferasque trabes.
Cana fides mundo viguit cum paupere cultu
Stabat in exigua fervens aede calix.
Tunc viguit virtus, tunc nos Astrea colebat
Iusque suo pretio docta Minerva fuit.
25
Pontificum at postquam paupertas sobria cessit
Et capiat luxus quos sacer ornat honos,
Nullum crime avest facinusque cupidinis atque
Aurum omnes pulsas iam pietate colunt.
Victa fugit bonitas, aurum veneramur in orbe
30
Auro lex cessit mox sine lege pudor.
Auro pulsa fides, auro celestia dona
Mercamur, tanta est ambiotiosa fames
At sunt iam plures qui iusta vocabula turpi
Praetendunt sceleri et talia verba vomunt:
35
"Emptor ego non sum, sed munus munere penso
Sic homines lusos credit et ipse deos.
At vos praesbyteri (res non est parva) videte
Quam late pateat hoc animae exitium.
Nec bene concordi scriptores mente feruntur
40
Sensaque multorum congerit iste liber.
Post ea quid teneas solitus narrare diserte
Mitia prae duris sed ratione legit.
At tu cui rigor est cordi sequere ipse Catones
Et quorum gravitas scripta severa probat.
45
Hic consolatur miseros dulcissimus auctor
Ne spes destituat in scelera atque trahat.
Hoc est: in dubiis procedit calle benigno
Auctore eximio vel ratione fovens.
Ergo frequens verses (moneo) studiose sacerdos,
50
Haec monumenta bonis semper amanda viris
Vt possis animo sapiens vitare fideli
Hoc animae exitium sacrilegumque nefas.